Obsidio navalis in Bello Civili Americano fuit ratio militaris a Civitatibus Foederatis ad Civitates Confoederatas commercio prohibendas effecta.
Obsidio a Praeside Abrahamo Lincoln efficacem mense Aprili 1861 redidit, cui opus erat custodire 3500 milium litoris Atlantici et Sinus Mexici, inter quod erant duodecim portus maiores, insignissime Nova Aurelia et Mobile. Multi conatus ad obsidionem eludendam prosperi erant,[1] sed naves satis celeres ut Classem Unionis eludere poterant solum parvam transportabant copiarum partem quibus opus erat.[2] Hae naves, cursores obsessionis appellatae, plerumque a civibus Britanniarum Regni exercebantur, portibus neutrius factionis utentibus, sicut Havana Cubae, Nassavia Insularum Bahamensium, et Bermuda. Unio 500 naves mandavit, quae omne per bellum circa 1500 naves illicitas destruxerunt vel ceperunt.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search